Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Q. quoque Metelli cum grauis tum etiam alta in senatu sententia, qui deuicta Karthagine nescire se illa uictoria bonine plus an mali rei publicae adtulisset adseuerauit, quoniam ut pacem restituendo profuisset, ita Hannibalem summouendo nonnihil nocuisset: eius enim transitu in Italiam dormientem iam populi Romani uirtutem excitatam, metuique debere ne acri aemulo liberata in eundem somnum reuolueretur. in aequo igitur malorum posuit uri tecta, uastari, agros, exhauriri aerarium et prisci roboris neruos hebetari.

Quid illud factum L. Fimbriae consularis,

quam sapiens! M. Lutatio Pinthiae splendido equiti Romano iudex addictus de sponsione, quam is cum aduersario, quod uir bonus esset, fecerat, numquam id iudicium pronuntiatione sua finire uoluit, ne aut probatum uirum, si contra eum iudicasset, fama spoliaret aut iuraret uirum bonum esse, cum ea res innumerabilibus laudibus contineretur.

Forensibus haec, illa militaribus stipendiis prudentia est exhibita. Papirius Cursor consul, cum Aquiloniam oppugnans proelium uellet conmittere pullariusque non prosperantibus auibus optimum ei auspicium renuntiasset, de fallacia illius factus certior sibi quidem et exercitui bonum omen datum credidit ac pugnam iniit, ceterum mendacem ante ipsam aciem constituit, ut haberent di cuius capite, si quid irae conceperant, expiarent. directum est autem siue casu siue etiam caelestis numinis prouidentia quod primum e contraria parte missum erat telum in ipsum pullarii pectus eumque exanimem prostrauit. id ut cognouit consul, fidente animo et inuasit Aquiloniam et cepit. tam cito animaduertit quo pacto iniuria imperatoris uindicari deberet, quemadmodum uiolata religio expianda foret, qua ratione uictoria adprehendi posset. egit uirum seuerum, consulem religiosum, imperatorem strenuum,

timoris modum, poenae genus, spei uiam uno mentis impetu rapiendo.