Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Obruitur tot et tam inlustribus consulatibus L. Furius Bibaculus exemplique locum uix post Marcellum inuenit, sed pii simul ac religiosi animi laude fraudandus non est. qui praetor a patre suo collegii Saliorum magistro iussus sex lictoribus praecedentibus arma ancilia tulit, quamuis uacationem huius officii honoris beneficio haberet: omnia namque post religionem ponenda semper nostra ciuitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis conspici decus uoluit. quapropter non dubitauerunt sacris imperia seruire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si diuinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata.

Quod animi iudicium in priuatorum quoque pectoribus uersatum est: urbe enim a Gallis capta, cum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra onere partito ferrent, easque pontem sublicium

transgressas et cliuum, qui ducit ad Ianiculum, ascendere incipientes L. Albanius plaustro coniugem et liberos uehens aspexisset, propior publicae religioni quam priuatae caritati suis ut plaustro descenderent inperauit atque in id uirgines et sacra inposita omisso coepto itinere Caere oppidum peruexit, ubi cum summa ueneratione recepta. grata memoria ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: inde enim institutum est sacra caerimonias uocari, quia Caeretani ea infracto rei publicae statu perinde ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et sordidius plaustrum tempestiue capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus uel aequauerit gloriam uel antecesserit.

Eadem rei publicae tempestate C. Fabius Dorsuo memorabile exemplum seruatae religionis dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne statum Fabiae gentis sacrificium interrumperetur, gabino ritu cinctus, manibus umerisque sacra gerens per medias hostium stationes in Quirinalem collem peruenit. ubi omnibus sollemni more peractis in Capitolium prope diuina ueneratione uictricium armorum perinde uictor rediit.

Magna conseruandae religionis etiam P. Cornelio Baebio Tamphilo consulibus apud maiores nostros acta cura est. si quidem in agro L. Petili scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius uersantibus, duabus arcis lapideis repertis, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuisse, in altera libri reconditi erant Latini septem de iure pontificum totidemque Graeci de disciplina sapientiae, Latinos magna diligentia adseruandos curauerunt, Graecos, quia aliqua ex parte ad soluendam religionem pertinere existimabantur, Q. Petilius praetor urbanus ex auctoritate senatus per uictimarios facto igni in conspectu populi cremauit: noluerunt enim prisci uiri quidquam in hac adseruari ciuitate, quo animi hominum a deorum cultu auocarentur.

Tarquinius autem rex M. Atilium duumuirum, quod librum secreta rituum ciuilium sacrorum continentem, custodiae suae conmissum corruptus Petronio Sabino describendum dedisset, culleo insutum in mare abici iussit, idque supplicii genus multo post parricidis lege inrogatum est, iustissime quidem, quia pari uindicta parentum ac deorum uiolatio expianda est.

Sed quae ad custodiam religionis adtinent, nescio an omnes M. Atilius Regulus praecesserit, qui

ex uictore speciosissimo insidiis Hasdrubalis et Xantippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captiui fortunam deductus ac missus ad senatum populumque Romanum legatus, ut ex se et uno et sene conplures Poenorum iuuenes pensarentur, in contrarium dato consilio Karthaginem petiit, non quidem ignarus ad quam crudeles quamque merito sibi infestos deos reuerteretur, uerum quia his iurauerat, si captiui eorum redditi non forent, ad eos sese rediturum. potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare saeuitiam. ceterum, quo clarior esset Atilii gloria, Karthaginienses moribus suis uti passi sunt, tertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter uexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.

Quanto nostrae ciuitatis senatus uenerabilior in deos! qui post Cannensem cladem decreuit ne matronae ultra tricesimum diem luctus suos extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent, quia maiore paene Romanarum uirium parte in execrabili ac diro solo iacente nullius penates maeroris expertes erant. itaque matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus candidam induere uestem et aris tura dare coactae sunt. qua quidem constantia optinendae religionis magnus caelestibus iniectus est rubor ulterius aduersus eam saeuiendi gentem,

quae ne iniuriarum quidem acerbitate ab eorum cultu absterreri potuerit.

Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis faceret, in Iouis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuuias tenendas posuisset. quod factum, post aliquot annos memoria repetitum, sacrificiis expiatum est.

Hercules quoque detractae religionis suae et grauem et manifestam poenam exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono genti eorum ab ipso adsignatum uelut hereditarium optinuerant, auctore Appio censore ad humile seruorum publicorum ministerium transtulissent, omnes, qui erant numero super XXX, puberes intra annum extincti sunt nomenque Potitium in XII familias diuisum † prope interiit, Appius uero luminibus captus est.