Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Acer etiam sui numinis uindex Apollo, qui Karthagine a Romanis oppressa ueste aurea nudatus id egit ut sacrilegae manus inter fragmenta eius abscisae inuenirentur.

Nec minus efficax ultor contemptae religionis filius quoque eius Aesculapius, qui consecratum templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii ad naues ei faciendas magna ex parte succisum ---, inter ipsum nefarium ministerium deuictis partibus Antonii, imperio Caesaris morti destinatum Turullium manifestis numinis sui uiribus in eum locum, quem uiolauerat, traxit effecitque ut ibi potissimum a militibus Caesarianis occisus eodem exitio et euersis iam arboribus poenas lueret et adhuc superantibus inmunitatem consimilis iniuriae pareret suamque uenerationem, quam apud colentes maximam semper habuerat, † dis multiplicauit.

Q. autem Fuluius Flaccus inpune non tulit, quod in censura tegulas marmoreas ex Iunonis Laciniae templo in aedem Fortunae equestris, quam Romae faciebat, transtulit: negatur enim post hoc factum mente constitisse. quin etiam per summam aegritudinem animi expirauit, cum ex duobus filiis in Illyrico militantibus alterum decessisse, alterum grauiter audisset adfectum. cuius casu motus senatus tegulas Locros reportandas curauit decretique circumspectissima sanctitate inpium opus censoris

retexuit:

8

tam me hercule quam Plemini legati Scipionis in thesauro Proserpinae spoliando sceleratam auaritiam iusta animaduersione uindicauit: cum enim eum uinctum Romam pertrahi iussisset, † qui ante causae dictionem in carcere taeterrimo genere morbi consumptus est, pecuniam dea eiusdem senatus imperio et quidem summam duplicando recuperauit.

Quae, quod ad Plemini facinus pertinuit, bene a patribus conscriptis uindicata, quod ad uiolentas regis Pyrri sordes attinuerat, se ipsa potenter atque efficaciter defendit: coactis enim Locrensibus ex thesauro eius magnam illi pecuniam dare, cum onustus nefaria praeda nauigaret, ui subitae tempestatis tota cum classe uicinis deae litoribus inlisus est, in quibus pecunia incolumis reperta sanctissimi thesauri custodiae restituta est.

At non similiter Masinissa rex. cuius cum praefectus classis Melitam appulisset et aeque ex fano Iunonis dentes eburneos eximiae magnitudinis sublatos ad eum pro dono adtulisset, ut conperit unde essent aduecti, quinqueremi reportandos Melitam inque templo Iunonis conlocandos curauit, insculptos gentis suae litteris significantibus regem ignorantem eos accepisse, libenter deae reddidisse. factum magis Masinissae animo quam Punico sanguini conueniens!

Quamquam quid attinet mores natione perpendi? in media barbaria ortus sacrilegium alienum rescidit: Syracusis genitus Dionysius tot sacrilegia sua, quot iam recognoscemus, iocosis dictis prosequi uoluptatis loco duxit: fano enim Proserpinae spoliato Locris, cum per altum secundo uento classe ueheretur, ridens amicis 'uidetisne' ait 'quam bona nauigatio ab ipsis dis inmortalibus sacrilegis tribuatur?' detracto etiam Ioui Olympio magni ponderis aureo amiculo, quo eum tyrannus Gelo e manubiis Karthaginiensium ornauerat, iniectoque ei laneo pallio dixit aestate graue esse aureum amiculum, hieme frigidum, laneum autem ad utrumque tempus anni aptius. idem Epidauri Aesculapio barbam auream demi iussit, quod adfirmaret non conuenire patrem Apollinem inberbem, ipsum barbatum conspici. idem mensas argenteas atque aureas e fanis sustulit, quodque in his more Graeciae scriptum erat bonorum deorum eas esse, uti se bonitate eorum praedicauit. idem Victorias aureas et pateras et coronas, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, tollebat et eas se accipere, non auferre dicebat, perquam stultum esse argumentando, a quibus bona precamur, ab his porrigentibus nolle sumere. qui, tametsi debita supplicia non exsoluit, dedecore tamen fili mortuus poenas pependit, quas uiuus effugerat: lento enim gradu ad uindictam sui diuina procedit ira tarditatemque supplicii grauitate pensat.

In quam ne incideret Timasitheus Liparitanorum princeps † consilio sibi aliter atque uniuersae patriae utili prouidit exemplo: excepta namque in freto a ciuibus suis piraticam exercentibus magni ponderis aurea cratera, quam Romani Pythio Apollini decimarum nomine dicauerant, incitato ad eam partiendam populo, ut comperit ---

Deiotaro uero regi omnia fere auspicato gerenti salutaris aquilae conspectus fuit, qua uisa abstinuit se ab eius tecti usu, quod nocte insequenti ruina solo aequatum est.