Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. cessit et ad socios paulum se rettulit heros[*](heros M, he V )
  2. opperiens, ubi prima sibi daret agmina[*](agmina MC, agminia V ) tellus.
  3. at vero[*](At uero V, Aduerso C | cristis V, castris C ) ut summis iam rura recedere cristis
  4. vidit et infesta vibrantes casside terras,
  5. advolat atque, imo[*](imo T 1 Bon. 2 ima V ) tellus qua proxima collo
  6. necdum[*](Necdum M, Nectum V ) umeri videre diem, prior ense sequaci
  7. aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti
  8. aut primas a matre manus premit obvius[*](obuius M, obuiusi V ) ante,
  9. nec magis aut illis aut illis milibus ultra
  10. sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
  11. agmina Palladios defessus respicit ignes.
  12. ergo iterum[*](iterum T Iunt. 1, iter VC | socios T 1 Bon. 2, Socios V ) ad socias convertere Colchidos artes
  13. et galeae nexus ac vincula dissipat imae,
  14. p.181
  15. cunctaturque tamen totique occurrere bello
  16. ipse cupit; spes nulla datur, sic undique densant
  17. terrigenae iam signa duces, clamorque[*](clamorque C Ald., clamore V ) tubaeque.
  18. iamque omnes videre[*](uidere V, odere C ) virum, iamque omnia contra
  19. tela micant.[*](micant Kr. (vix vĭbrant), iubant V Post ) tum vero amens discrimine tanto,
  20. quam modo Tartareo galeamn Medea veneno[*](in C legitur Infectam dederă ususque armarat in illos)
  21. ---