Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. nescio quid plus puppe viris, baud ipse morabor
  2. quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.
  3. Martius ante urbem longis iacet horridus annis
  4. campus et ardentes ac me quoque vomere[*](uomere M, uouemere V ) presso,
  5. me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.
  6. his magis atque magis rabiem nunc nostra senectus
  7. luxuriemque dedit, solitoque superbior ignis
  8. ore fremit. succede meae, fortissime, laudi
  9. et nostros recole, hospes, agros. nec semina derunt,
  10. quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam.
  11. consiliis nox una satis, tecumque retracta
  12. cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est
  13. robore, praedicti venies[*](venies Bon. 2, ueniens V ) in rura laboris.
  14. ipse incertus adhuc, tenebris te protinus illis
  15. involvi flammisque velim,[*](uelim M, uelum V ) durare parumper
  16. an magis, everso iacias[*](iacias Bon. 1, iaceas V ) dum semina campo,
  17. ac[*](ac Bon. 2, Hac V | cadmei MN, admei V |s dentibus Heinsius, seminis V (ex 75)) tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri
  18. miles et armata florescant pube novales.'
  19. Filia prima trucis vocem mirata tyranni
  20. haesit et ad iuvenem pallentia rettulit[*](retiulit V ) ora