Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. nossem ego. quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae[*](autque ex adque corr. V 1 )
  2. Graecia, quodnam[*](quodnam T Bon. 2, quondam V ) hominum cerno genus, aut ubi cautes
  3. Cyaneae? venit Scythicas en hospes in oras.
  4. quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason
  5. exulibus? meque ante alios sic[*](sic V, ut C ) spreverit una,
  6. una ratis, spolium ut vivo de rege reportet?
  7. ipsum offerre meos, ipsum iam[*](iam Sudhaus, om. V, me C, nunc cod. Bon. ) pandere lucos
  8. imperet et nullo dignetur vincere bello?
  9. cur age non templis sacrata avellere dona
  10. omnibus atque ipsas gremiis abducere natas,
  11. praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentes
  12. p.160
  13. esse putem, ratis infandis quos sola rapinis
  14. saevaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis,
  15. rex suus inlisit pelago vetuitque reverti?
  16. scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro.
  17. ante meus caesa descendet Caucasus umbra
  18. ac prior Haemonias repetet super aequora praedas,
  19. aut ego cum vittis statui feralibus Hellen[*](fort. ante ego | hellen M, hillen V | excidit versus, quo figura τοῦ ἀδυνάτου geminabatur; suppleas e. g. quam iussi, vivam ex pelago remeare videbo.)
  20. ---
  21. si tamen his aliter perstas non cedere terris,
  22. teque pudor cassi reditus movet, ac latet[*](mouet ac latet M, mouera clatet V ) una