Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. frater enim (sceptri sic omnibus una cupido[*](sceptri omnibus u. c. habet Par. ))
  2. excidium parat et castris me ingentibus urget.
  3. quare age cognatas primum defendite sedes,
  4. nec decus oblati dimiseris[*](dimiseris Bon. 1 demiseris V ) advena belli;
  5. namque[*](Iamque C Quippe uiros tr. i. calibs habet Par. ) virum trahit ipse chalybs. tum vellera victor,
  6. tum meritis nee sola dabo.' contra inscius astus[*](astus V, acti C )
  7. 'ergo nec hic nostris derat labor arduus actis'[*](desiderabatur in C)
  8. excipit Aesonides 'et ceu nihil aequore passis
  9. additus iste dies? veniant super haec quoque fato
  10. bella meo. non hunc parva mihi caede dolorem
  11. quasque dedit luet[*](luet M 2, leuet V ) ille moras.' tum Castora mittit,
  12. p.126
  13. qui ferat Aeaei sociis responsa tyranni.
  14. acribus ast illos curis mora saeva trahebat,
  15. ac simul ut medio viderunt Castora campo,
  16. crebrior incussit mentem pavor. 'o Iovis alma
  17. progenies, fare, an patriam spes ulla videndi,
  18. fare' omnes.[*](omnes Bon. 2, omnis V, tuis C ) ille in mediis sic orsus Achivis:
  19. 'nec ferus Aeetes, ut fama, nec aurea nobis
  20. terga negat; bello interea sed pressus[*](pressus M, pressais V ) iniquo
  21. auxilium petit; armatos dux protinus omnes