Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- auditus tumulis et descendentibus umbris,
- deficio medieasque manus fomentaque quaero
- vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,
- quorum ego manantes oculos et saucia tersi
- pectora: reddite opem. saevas exsolvite grates.
- nimirum cum vestra modis ego funera maestis [*]()
- increpitans: ‘qui damna doles aliena, repone
- infelix lacrimas et tristia carmina serva.’
- verum erat: absumptae vires et copia fandi
- nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto
- repperit: inferior vox omnis et omnia sordent [*](modos et s: m M. )[*](verba M: acerba Phillimore. )[*](lyrae vis Krohn: ly . . M: lyra vox Davies. Most edd. punctuate after molior: Phillimore lyra: satis est. )[*](nudare Markland: laudare M. )[*]( vestra modis maestis Klotz (but in his edition he follows M): vestra domus maestus M. Baehrens recognized lacuna after 46, so all edd. )
- verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta
- obruis. a! durus,[*]() viso si vulnere carae
- coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
- dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo
- non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris
- dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
- quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
- o nimium felix, nimium crudelis et expers
- imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem