Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. inferias praemittit olor nec rupe quod atra
  2. Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,
  3. in patrios adhibebo rogos: non murmure trunco
  4. quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
  5. nota nimis vati. quis non in funere cunctos
  6. Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
  7. et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
  8. carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
  9. te Pietas oblita virum revocataque caelo
  10. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  11. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  12. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  13. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  14. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  15. ardua septena numerat Sapientia fama,
  16. qui furias regumque domos aversaque caelo
  17. sidera terrifico super intonuere cothurno,
  18. et quis lasciva vires tenuare Thalia
  19. [*](fida M: foeda Heinsius: bifida Phillimore. )[*](cantus Barth: campos M: currere campos Heinsius. )[*](cura lyrae Gronovius: cydalibem M. slave of Neoptolemus, son of Achilles after the death of her husband. Hector. was therefore glad when it betrayed Marsyas. The other )
  20. dulce vel heroos gressu truncare tenores.[*]()
  21. omnia namque animo complexus et omnibus auctor [*]()