Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. atque ibi me [*]() moresque tuos et facta canentem
  2. fors et magniloquo non posthabuisset Homero,
  3. tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
  4. Cur magis incessat superos et aena sororum
  5. stamina, quae tepido genetrix super aggere nati
  6. orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem
  7. aspicit obstantesque manus turbamque tenentem
  8. vincit in ardentem, liceat, moritura [*]() maritum?
  9. maior et his forsan superos et Tartara pulsem [*]()
  10. invidia: externis etiam miserabile visu
  11. funus eat.[*]() sed nec modo se Natura dolenti
  12. nec [*]() Pietas in iusta [*]() dedit; mihi limine primo
  13. fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo
  14. Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo
  15. parcius exstinctum saevorum crimine agrestum
  16. fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem
  17. Astyanacta parens, laqueo quin illa supremo
  18. [*](ibi me Heinsius: tibi M. )[*](moritura M: modo itura Schrader, ruitura Heinsius. )[*](maior et his pulsem Krohn: aliis M: at his Baehrens: ais Vollmer: ab his Phillimore, who reads pulset. )[*](invidia: . . eat. edd.: invidia? eat? Phillimore. )[*](nec M: sed Phillimore, bracketing nec modo to dedit. )[*](in iusta Boxhorn: iniusta edd. his father is as one untimely dead, and that therefore this bitterness is added to the grief felt by natural affection; Erigone is an example of the same thing. She bewailed her )
  19. inclusit gemitus: at te post funera magni
  20. Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.
  21. Non ego, quas fati certus sibi morte canora