Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. impiger et multum facibus velocior ipsis
  2. conciliis ore pio captivaque fulmina defies,
  3. mirantur Latii proceres ultorque deorum
  4. Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
  5. iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu
  6. mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
  7. cum pater exemptum terris ad sidera montem
  8. sustulit et late miseras deiecit in urbes.
  9. Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe
  10. [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
  11. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  12. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  13. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  14. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  15. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  16. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  17. mulcerem felixque tui spectator adesses
  18. muneris! heu quali confusus gaudia fletu
  19. vota piosque metus inter laetumque pudorem!
  20. quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!
  21. talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena