Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget
  2. tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus
  3. crescit et insani solatur damna Vesaevi.
  4. nec solum festas secreta Neapolis aras
  5. ambiat: et socii portus dilectuque initi
  6. terra Dieareheo nec non plaga cara madenti
  7. Surrentina deo sertis altaria cingat,
  8. materni qua litus avi, quem turba nepotum
  9. circuit et similes contendit reddere vultus,
  10. gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta,
  11. quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
  12. Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
  13. lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu
  14. tot dominis clamata domus, procul atra recedat
  15. Invidia atque alio liventia pectora flectat:
  16. his senium longaeque decus virtutis et alba
  17. Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
  18. ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
  19. ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
  20. omen erat. venit totiens Lucina piumque[*]((see Mart. iii. 95; Plin. Ep. x. 2) awarded purely as a compliment.)