Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. intravit repetita larem, sic fertilis, oro,
  2. stet domus et donis numquam mutata sacratis.
  3. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
  4. robore, sed iuveni laetanda et [*]() virgo parenti
  5. —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,
  6. qualis maternis Helene iam digna palaestris
  7. inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
  8. vel qualis caeli facies, ubi nocte serena
  9. admovere iubar mediae duo sidera lunae.
  10. Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus
  11. irascorque etiam, quantum irascuntur amantes,
  12. tantane me decuit vulgari gaudia fama
  13. noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,
  14. protinus ingenti non venit nuntia cursu
  15. littera, quae festos cumulare altaribus ignes
  16. et redimire chelyn postesque ornare iuberet
  17. Albanoque caelum sordentem promere fumo
  18. et cantu signare diem, sed tardus inersque
  19. nunc demum mea vota cano? tua culpa tuusque
  20. hic pudor, ulterius sed enim producere questus