Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. illic flectitur excitus viator,
  2. illic Appia se dolet relinqui,
  3. tune velocior acriorque cursus,
  4. tunc ipsos iuvat impetus iugales;
  5. ceu fessis ubi remigum lacertis
  6. primae carbasa ventilatis, aurae,
  7. ergo omnes, age, quae sub axe primo
  8. Romani colitis fidem parentis,
  9. prono limite commeate gentes,
  10. Eoae citius venite laurus.
  11. nil obstat cupidis, nihil moratur:
  12. qui primo Tiberim relinquit ortu,
  13. primo vespere naviget Lucrinum.
  14. Sed quam fine viae recentis imo,
  15. qua monstrat veteres Apollo Cumas,
  16. albam crinibus infulisque cerno!
  17. visu fallimur? an sacris ab antris
  18. profert Chalcidicas Sibylla laurus?
  19. cedamus; chely, iam repone cantus:
  20. vates sanctior incipit, tacendum est.