Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. tunc immane gemens foedatusque ora tepentes
  2. [*](per Sunia Polster: periuria M: per inania Bursian: per Ionia Phillimore. )[*](litora M: litore s, and keep periuria. Italy and founded Arpi in Apulia. against Dacians and Marcomanni about 88, Sarmatian war, probably successful but no triumph, 92. )
  3. adfatur cineres: ‘cur nos, fidissime, linquis
  4. Fortuna redeunte, pater? modo numina magni
  5. praesidis atque breves superum placavimus iras,
  6. nec frueris tantique orbatus muneris usu
  7. ad manes, ingrate, fugis, nec flectere Parcas
  8. ut placare malae datur aspera numina Lethes?
  9. felix, cui magna patrem cervice vehenti
  10. sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae!
  11. quique tener saevis genitorem Scipio Poenis
  12. abstulit et Lydi pietas temeraria Lausi.
  13. ergo et Thessalici coniunx pensare mariti
  14. funus et immitem potuit Styga vincere supplex
  15. Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!
  16. non totus rapiere tamen, nec funera mittam
  17. longius; hic manes, hic intra tecta tenebo:
  18. tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum
  19. parebunt; ego rite minor semperque secundus
  20. assiduas libabo dapes et pocula sacris
  21. manibus effigiesque colam; te lucida saxa,