Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
  2. ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
  3. vix oculis animoque fides, tune ille reclusi
  4. [*](iam rarissimum Baehrens: amarissimum M: rarissimum )[*](scis Vollmer: scit M. )
  5. liminis et parvae custos inglorius arae?
  6. unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
  7. Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
  8. o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
  9. adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
  10. saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
  11. cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
  12. ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
  13. an Getica venere lyra? stupet ipse labores
  14. annus, et angusti bisseno limite menses
  15. longaevum mirantur opus. deus attulit arces
  16. erexitque suas atque obluctantia saxa
  17. summovit nitens et magno pectore montem
  18. reppulit: immitem credas iussisse novercam.
  19. Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos
  20. incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
  21. sive tui solium Iovis et virtute parata