Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. dum me flammigeri portabit machina caeli,
  2. nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos
  3. nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.’
  4. sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem
  5. populeaque movens albentia tempora silva
  6. et Styga et aetherii iuravit fulmina patris.
  1. Di, quibus audaces amor est servare carinas
  2. saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
  3. sternite molle fretum placidumque advertite votis
  4. concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
  5. ‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
  6. depositum, iuvenis dubio committitur alto
  7. Maecius atque animae partem super aequora nostrae
  8. maiorem transferre parat, proferte benigna
  9. sidera et antemnae gemino considite cornu,
  10. Oebalii fratres; vobis pontusque polusque
  11. luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
  12. astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
  13. vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
  14. quis honor et regni cessit fortuna secundi