Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- quod si dulce decus viridesque resumeret annos,
- —da veniam, Alcide—fors huic et pensa tulisses.
- Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras
- libamenta tuli. nunc ipse [*]() in limine—cerno
- solventem voces et talia dicta ferentem: [*](pumiceis s: puniceis M Pol. (from P). )[*](Limon omenque Guyet: limo numenque M. )[*](degenerabit M: degener ambit Gronovius. )[*](ipse M: ipsum Dom.: ipso s. Macnaghten's punctuation. Palaemon, son of Ino, those at Nemea in honour of Opheltes (Archemorus), for whom see Thebaid iv. (end), v. and vi. (init). famous; Icarus was a son of Oebalus, king of Sparta, and )
- ‘macte animis opibusque meos imitate labores,
- qui rigidas rupes infecundaeque pudenda
- naturae deserta domas et vertis in usum
- lustra habitata feris foedeque latentia profers
- numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?
- quas referam grates? Parcarum fila tenebo
- extendamque colus—duram seio vincere Mortem—,
- avertam luctus et tristia damna vetabo
- teque nihil laesum viridi renovabo senecta
- concedamque diu iuvenes spectare nepotes,
- donec et hic sponsae maturus et illa marito,
- rursus et ex illis soboles nova grexque protervus
- nunc umeris inreptet avi. nunc agmine blando
- certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.
- nam templis numquam statuetur terminus aevi.