Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. angitur et domino contra recubante proculque
  2. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  3. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  4. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  5. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  6. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  7. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  8. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  9. candida purpureo distinguitur area gyro;
  10. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  11. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  12. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  13. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  14. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  15. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  16. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
  17. moenia! nos docto melius potiemur alumno.
  18. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
  19. iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
  20. saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo