Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
  2. et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
  3. Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,
  4. si quid Apellei gaudent animasse colores,
  5. si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa
  6. Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
  7. aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo,
  8. aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
  9. ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
  10. quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis,
  11. expers curarum atque animum virtute quieta
  12. compositus semperque tuus? quid mille revolvam
  13. culmina visendique vices? sua cuique voluptas
  14. atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
  15. Nerea diversis servit sua terra fenestris:
  16. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  17. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  18. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  19. inde vagis omen felix Euploea carinis
  20. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,