Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro.
  2. nec lassata voco totiens mihi numina. Musas;
  3. et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.
  4. tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
  5. terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.
  6. Naidas, undarum dominas, regemque corusci
  7. ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
  8. elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
  9. ponite: dilecto volo lascivire sodali.
  10. iunge. puer. cyathos—set ne numerare [*]() labora—
  11. cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
  12. Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
  13. balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
  14. fronde verecunda.[*]() Clio mea ludit Etrusco.
  15. ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
  16. et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
  17. veste nihil tectae, quales emergitis altis
  18. fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
  19. non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.
  20. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
  21. sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso