Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
  2. hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis
  3. nec promissa semel. Libyci quid mira tributi
  4. obsequia et missum media de pace triumphum
  5. laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
  6. exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes [*]()
  7. Cannensesque animae; primusque insigne tributum
  8. ipse palam lacera [*]() poscebat Regulus umbra,
  9. non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
  10. captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
  11. gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
  12. pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
  13. Gallice, Fortuna non admirante subisti.
  14. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
  15. nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
  16. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
  17. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
  18. si qua salutifero gemini Chironis in antro
  19. herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
  20. Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis