Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
  2. dictamni florentis opem. quoque anguis abundat
  3. [*](After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. )[*](lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). )
  4. spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum [*]()
  5. virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
  6. aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’[*]()
  7. Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
  8. pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
  9. Paconio monstrantque simul parentque volentes,
  10. donec letiferas vario medicamine pestes
  11. et suspecta mali ruperunt nubila somni.
  12. adiuvat ipse deos morboque valentior omni
  13. occupat auxilium, citius non arte refectus
  14. Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
  15. saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
  16. Quis mihi tot coetus inter populique patrumque
  17. sit curae votique locus? tamen ardua testor
  18. sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
  19. luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
  20. assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
  21. aucupor 3; immensae veluti conexa carinae