Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- seu tibi Pindaricis animus contendere plectris
- sive chelyn tollas heroa ad robora sive
- liventem satiram nigra rubigine turbes [*]()
- seu tua non alia splendescat epistola cura.
- Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza,
- macte bonis animi, cuius stagnantia rura
- debuit et flavis Hermus transcurrere ripis
- et limo splendente Tagus! sic docta frequentes
- otia, sic omni detectus pectora nube
- finem Nestoreae precor egrediare senectae.
- Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho
- volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique [*](turbes M: vibres Seriverius. storms; Aege, daughter of Olenus, was changed into a goat. was one of the founders of Tibur. )
- conciliata redit dubitataque sidera cernit
- Gallicus, es caelo. dive. es,[*]() Germanice. cordi
- —quis neget?—: erubuit tanto spoliare ministro
- imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
- ponderis immensi damnosaque fila senectae
- exuit atque alios melior revirescit in annos,
- ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes