Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
  2. ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae,
  3. quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?
  4. alituum pecudumque mihi durique ferarum
  5. [*](haec Otto et M. )[*](iugavi Dom.: iugali M. Some edd, support MSS. here, and explain by ellipse. )
  6. non renuere greges, ipsum in conubia terrae
  7. aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo,
  8. sic rerum series mundique revertitur aetas,
  9. unde novum Troiae decus ardentumque deorum
  10. raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito,
  11. Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
  12. quis septemgeminae posuisset moenia Romae
  13. imperii Latiale caput, nisi Dardana furto
  14. cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?’
  15. His mulcet dictis tacitaeque [*]() inspirat honorem [*]()
  16. conubii, redeunt animo iam dona precesque
  17. et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
  18. Asteris et vatis totam cantata per urbem,
  19. Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
  20. quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit
  21. flectere corda libens et iam sibi dura videri.