Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. praebuit ‘hunc toto capies pro corpore crinem,
  2. comere quem frustra me dedignante solebas,
  3. huic dabis exsequias, atque inter iusta memento,
  4. ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis
  5. dilectosque canes ullis agat amplius antris.[*]()
  6. haec autem primis arma infelicia castris
  7. ure, vel ingratae crimen [*]() suspende Dianae.’
  8. [*](Lines 903-5 not in P.)[*](crimen Imhof: crinem P: munus crimen B: munus DNS.)
    v.2.p.320
  1. Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta,
  2. imperiis properata Iovis; nec castra Pelasgum
  3. aut Tyrias miseratus opes, sed triste, tot extra
  4. agmina et immeritas ferro decrescere gentes,
  5. panditur immenso deformis sanguine campus:
  6. illic arma et equos, ibant quibus ante superbi,
  7. funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
  8. tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras
  9. secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma
  10. angustae populis, latae cepere reversos.
  11. par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis
  12. quattuor errantes Danaum sine praeside turmae:
  13. ceu mare per tumidum viduae moderantibus alni,