Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et prensis concussa comis ter colla quaterque
  2. stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis,
  3. ibat purpureus niveo de pectore sanguis,
  4. tandem haec singultu verba incidente profatur:
  5. ‘labimur, i, miseram, Dorceu, solare parentem.
  6. illa quidem, si vera ferunt praesagia curae,
  7. aut somno iam triste nefas aut omine vidit,
  8. tu tamen arte pia trepidam suspende diuque
  9. decipito; neu tu subitus neve arma tenenti
  10. veneris, et tandem, cum iam cogere fateri,
  11. dic: merui, genetrix, poenas invita capesse;
  12. arma puer rapui, nec te retinente quievi,
  13. nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci,
  14. vive igitur potiusque animis irascere nostris,
  15. et iam pone metus, frustra de colle Lycaei
  16. [*](patebunt P: patebant ω: latebant Grotius.)
    v.2.p.318
  17. anxia prospectas, si quis per nubila longe
  18. aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:
  19. frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquam
  20. tu prope, quae voltus efflantiaque ora teneres.
  21. hunc tamen, orba parens, crinem’ dextraque secandum