Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. exsilit et falsos quaerit per lumina fletus.
  2. Ergo ut in amne nefas merso ter crine piavit
  3. verbaque sollicitas matrum solantia curas
  4. addidit, armatae ruit ad delubra Dianae
  5. rore sub Eoo, notasque ex ordine silvas
  6. et quercum gavisa videt, tunc limina divae
  7. adstitit et tali nequiquam voce precatur:
  8. ‘virgo potens nemorum, cuius non mollia signa
  9. militiamque trucem sexum indignata frequento
  10. more nihil Graio — nec te gens aspera ritu
  11. Colchis Amazoniaeve magis coluere catervae — :
  12. si mihi non umquam thiasi ludusve protervae
  13. noctis et, inviso quamvis temerata cubili,
  14. non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi
  15. pensa, sed in tetricis et post conubia lustris
  16. sic quoque venatrix animumque innupta remansi:
  17. nec mihi secretis culpam occultare sub antris
  18. cura, sed ostendi prolem posuique trementem
  19. ante tuos confessa pedes; nec degener ille
  20. sanguinis inque meos reptavit protinus arcus,