Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras,
  2. effigiesque suas simulacraque nota cremari,
  3. praecipuos sed enim illa metus portendere visa est
  4. nox miserae totoque erexit pectore matrem,
  5. nota per Arcadias felici robore silvas
  6. quercus erat, Triviae quam desacraverat ipsa
  7. electam turba nemorum numenque colendo
  8. fecerat: hic arcus et fessa reponere tela,
  9. armaque curva suum et vacuorum terga leonum
  10. figere et ingentes aequantia cornua silvas.
  11. vix ramis [*]() locus, agrestes adeo omnia cingunt
  12. [*](ramis Pω: radiis Barth.)
    v.2.p.296
  13. exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram,
  14. hanc, ut forte iugis longo defessa redibat
  15. venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae
  16. ora ferens, multo proscissam vulnere cernit
  17. deposuisse comam et rorantes sanguine ramos
  18. exspirare solo; quaerenti Nympha cruentas
  19. Maenadas atque hostem dixit saevisse Lyaeum.
  20. dum gemit et planctu circumdat pectus inani,
  21. abrupere oculi noctem maestoque cubili