Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Alcyone deserta gemit, cum pignora saevus
  2. Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos,
  3. mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis
  4. limite non uno, liquidum qua subter eunti
  5. lucet iter, miseri nequaquam funera nati
  6. vestigat, plangitque tamen; saepe horridus amnis
  7. obstat, et obducto caligant sanguine visus,
  8. illa tamen praeceps in tela offendit et enses
  9. scrutaturque manu galeas et prona reclinat
  10. corpora; nec ponto submota intrabat amaram
  11. Dorida, possessum donec iam fluctibus altis
  12. Nereidum miserata cohors ad pectora matris
  13. impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat
  14. insternitque toris riparum atque umida siccat
  15. v.2.p.280
  16. mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
  17. ‘ hoc tibi semidei munus tribuere parentes
  18. nee mortalis avus? sic nostro in gurgite regnas?
  19. mitior haec misero discors alienaque tellus,[*]()
  20. mitior unda maris, quae iuxta flumina corpus
  21. rettulit et miseram visa exspectasse parentem.