Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Lerna. nec Herculeis haustae serpentibus undae:
  2. sacrum amnem, sacrum — et miser experiere! — deumque
  3. altrices inrumpis aquas.’ nihil ille, sed ibat
  4. comminus; opposuit cumulo se densior amnis
  5. tardavitque manum, vulnus tamen illa retentum
  6. pertulit atque animae tota in penetralia sedit.
  7. v.2.p.278
  8. horruit unda nefas, silvae flevistis utraeque,
  9. et. graviora cavae sonuerunt murmura ripae.
  10. ultimus ille sonus moribundo emersit ab ore:
  11. mater! in hanc miseri ceciderunt flumina vocem.
  12. At genetrix coetu glaucarum cincta sororum
  13. protinus icta malo vitrea de valle solutis
  14. exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro
  15. oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem,
  16. utque erupit aquis iterumque iterumque trementi
  17. ingeminat Crenaee sono: nusquam ille, sed index
  18. desuper, a miserae nimium noscenda parenti,
  19. parma natat; iacet ipse procul, qua mixta supremum
  20. Ismenon primi mutant confinia ponti,
  21. fluctivagam sic saepe domum madidosque penates