Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alcon
  2. venerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae
  3. turma subit cuneumque replent, his laetus [*]() in hostes
  4. Lernaeam iacit ipse trabem, volat illa sagittis
  5. aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen
  6. transabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi.
  7. Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalanthum
  8. atque Erycem, hunc retro conversum et tela petentem,
  9. [*](cunctis Pω: cuneis Heinsius.)[*]((h)is laetus P: his fretus ω.)
    v.2.p.262
  10. dum spes nulla necis, crinito a vertice figit;
  11. faucibus ille cavis hastam non ore receptam
  12. miratur moriens, pariterque et murmure plenus
  13. sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes,
  14. ausus erat furto dextram eiectare [*]() Leonteus,
  15. pone viros atque arma latens, positumque trahebat
  16. prenso crine caput: vidit, quamquam undique crebrae,
  17. Hippomedon, ante ora minae, saevoque protervam
  18. abstulit ense manum; simul increpat: ‘hanc tibi Tydeus,
  19. Tydeus ipse rapit; post et confecta virorum
  20. fata time magnosque miser fuge tangere manes!’
  21. ter Cadmea phalanx torvum abduxere cadaver,