Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. infandam eiectans saniem! dimittite curam;
  2. nullae illum volucres, nulla impia monstra nec ipse,
  3. si demus, pius ignis edat.’ nec plura, sed ingens
  4. intorquet iaculum, duro quod in aere moratum
  5. transmissumque tamen clipei stetit orbe secundo,
  6. inde Pheres acerque Lycus; sed cassa Pheretis
  7. hasta redit, Lycus excelso terrore comantem
  8. perstringit galeam; convulsae cuspide longe
  9. diffugere iubae patuitque ingloria cassis,
  10. ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma
  11. exsilit, inque eadem sese vestigia semper
  12. obversus cunctis [*]() profert recipitque, nec umquam
  13. longius indulget dextrae motusque per omnes
  14. corpus amat, corpus servans circumque supraque
  15. vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum
  16. infestante lupo tunc primum feta tuetur
  17. mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
  18. ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris
  19. spumat et ingentes imitatur femina tauros,
  20. tandem intermissa iaculantum nube potestas