Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. inspicitur. tumidusne meas regnator Olympi
  2. explorat vires? habeo iam quassa Gigantum
  3. vincula et aetherium cupidos exire sub axem
  4. Titanas miserumque patrem: quid me otia maesta
  5. saevus et implacidam prohibet perferre quietem
  6. [*](minae ω: mina P, minas Baehrens. Statius allows, occasionally, a short syllable at this point in the line, cf, iii. 710, also, very rarely, hiatus.)
    v.2.p.198
  7. amissumque odisse diem? pandam omnia regna,
  8. si placet, et Stygio praetexam Hyperiona caelo.
  9. Arcada nec superis — quid enim mihi nuntius ambas
  10. itque reditque domos? — emittam et utrumque tenebo
  11. Tyndariden. cur autem avidis Ixiona frango
  12. verticibus? cur non exspectant Tantalon undae?
  13. anne profanatum totiens chaos hospite vivo
  14. perpetiar? me Pirithoi temerarius ardor
  15. temptat et audaci Theseus iuratus amico,
  16. me ferus Alcides, tunc cum custode remoto
  17. ferrea Cerbereae tacuerunt limina portae;
  18. Odrysiis etiam pudet heu! patuisse querellis
  19. Tartara: vidi egomet blanda inter carmina turpes
  20. Eumenidum lacrimas iterataque pensa Sororum;
  21. me quoque — sed durae melior violentia legis.