Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Forte sedens media regni infelicis in arce
  2. dux Erebi populos poscebat crimina vitae,
  3. nil hominum miserans iratusque omnibus umbris
  4. stant Furiae circum variaeque ex ordine Mortes,
  5. saevaque multisonas exsertat Poena catenas;
  6. Fata ferunt animas et eodem pollice damnant:
  7. vincit opus. iuxta Minos cum fratre verendo
  8. iura bonus meliora monet regemque cruentum
  9. temperat; adsistunt lacrimis atque igne tumentes
  10. Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum
  11. arguit, ille autem supera compage soluta
  12. nec solitus sentire metus expavit oborta
  13. sidera, iucundaque offensus luce profatur:
  14. ‘quae superum labes inimicum impegit Averno
  15. aethera? quis rupit tenebras vitaeque silentes
  16. admonet? unde minae 1? uter haec mihi proelia fratrum?
  17. congredior, pereant agedum discrimina rerum,
  18. nam cui dulce magis? magno me tertia victum
  19. deiecit Fortuna polo, mundumque nocentem
  20. servo: nec iste meus dirisque en pervius astris