Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. obvius adversum Boreae Notus abstulit aequor,
  2. arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys
  3. arripit et primae molitur semina pugnae.
  4. Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,
  5. mite iugum, belli quondam vastator Eoi
  6. currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris
  7. Liber in Aonios meritas dimiserat agros,
  8. illas turba dei seniorque ex more sacerdos
  9. sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes
  10. palmite maturo variisque ornare corymbis
  11. curat et alterno maculas interligat ostro,
  12. iamque ipsi colles, ipsa has — quis credat? — amabant
  13. armenta, atque ausae circum mugire iuvencae;
  14. quippe nihil grassata fames: manus obvia pascit,
  15. exceptantque cibos[*]() fusoque horrenda supinant
  16. ora mero, vaga rure quies; si quando benigno
  17. urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris
  18. templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.
  19. has ubi vipereo tactas ter utramque flagello
  20. Eumenis in furias animumque redire priorem