Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam
  2. fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.
  3. quin etiam invitus magna uleiscendaque passis
  4. aut Lapithas Marti, aut veterem Calydona Dianae
  5. expugnare dedi; maesta est [*]() iactura pigetque
  6. tot mutare animas, tot reddere corpora vitae.
  7. Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotes
  8. tardum abolere mihi; scis ipse — ut crimina mittam
  9. Dorica — , quam promptae superos incessere Thebae;
  10. te quoque — sed, quoniam vetus excidit ira, silebo.
  11. non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,
  12. aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres
  13. progenuisse reus, lacero tua lustra replevit
  14. funere: ubi hi fletus, ubi tune ars tanta precandi?
  15. ast ego non proprio diros impendo dolori
  16. Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque
  17. et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi
  18. Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri
  19. parce tua: non hoc statui sub tempore rebus
  20. occasum Aoniis, veniet suspeetior aetas