Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. desuper Ossa rigens, ipsum glaciale ferebant
  2. Pelion et trepido sperabant iungere caelo.[*]()
  3. Tum genitus Talao victori tigrin inanem
  4. ire iubet, fulvo quae circumfusa nitebat
  5. margine et extremos auro mansueverat ungues.
  6. Gnosiacos arcus habet et vaga tela Menestheus.
  7. at tibi ait, ‘Phlegya, casu frustrate sinistro,
  8. hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi,
  9. [*](certamen P: gestamen w.)[*](Lines 719-721 are only found in late and inferior MSS., and are usually bracketed as spurious.)
    v.2.p.114
  10. ferre damus,neque enim Hippomedon inviderit, ensem,
  11. nunc opus est animis: infestos tollite caestus
  12. comminus; haec bellis et ferro proxima virtus.’
  13. Constitit immanis cerni immanisque timeri
  14. Argolicus Capaneus, ac dum nigrantia plumbo
  15. tegmina cruda boum non mollior ipse lacertis
  16. induitur, ‘date tot iuvenum de milibus unum
  17. huc’ ait, ‘atque utinam potius de stirpe veniret
  18. aemulus Aonia, quem fas demittere leto,
  19. nec mea crudelis civili sanguine virtus.’
  20. obstipuere animi, fecitque silentia terror.
  21. tandem insperatus nuda de plebe Laeonum