Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- terrigenae; fugit incepto tremibundus ab arvo
- agricola insanique domum rediere iuvene!.
- Hic senior vates—Stygiis adcommoda quippe
- terra sacris, vivoque placent sola pinguia tabo—
- velleris obscuri pecudes armentaque sisti
- atra monet, quaecumque gregum pulcherrima cervix
- ducitur; ingemuit Dirce maestusque Cithaeron,
- et nova clamosae stupuere silentia valles,
- tum fera caeruleis intexit cornua sertis
- ipse manu tractans, notaeque in limite silvae
- principio largos noviens tellure cavata
- inclinat Bacchi latices et munera verni
- lactis et Actaeos imbres suadumque cruorem
- manibus; adgeritur, quantum bibit arida tellus,
- trunca dehinc nemora advolvunt, maestusque sacerdos
- tris Hecatae totidemque satis Acheronte nefasto
- virginibus iubet esse focos; tibi, rector Averni,
- quamquam infossus humo superat tamen agger in auras
- pineus; hunc iuxta cumulo minor ara profundae
- erigitur Cereri; frontes atque omne cupressus
v.1.p.540