Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- Martis et ensiferas inter potes ire catervas?
- quamquam utinam quires 2! nuper te pallida vidi,
- dum premis obnixo venabula comminus apro,
- poplite succiduo resupinum ac paene ruentem,
- et ni curvato torsissem spicula cornu,
- nunc ubi bella tibi? nil te mea tela iuvabunt
- nec teretes arcu-, maculis nec discolor atris
- hic, cui fidis, equus: magnis conatibus instas,
- vix Dryadum thalamis Erymanthiadumque furori
- Nympharum mature puer. sunt omina vera:
- mirabar, cur templa mihi tremuisse Dianae
- nuper et inferior vultu dea visa, sacrisque
- exuviae cecidere tholis; hoc segnior arcus
- difficilesque manus et nullo in vulnere certae. [*](ille ad humum Pω: illa ad eum Peyrared. )[*](quires Postgate: vires Pω: vidi Bentley. Atreus and Thyestes. )
- exspecta, dum maior honos, dum firmius aevum,
- dum roseis venit umbra genis vultusque recedunt
- ore mei; tunc bella tibi ferrumque, quod ardes,
- ipsa dabo, et nullo matris revocabere fletu,
- nunc refer arma domum! vos autem hunc ire sinetis,
- Arcades, o saxis nimirum et robore nati?’
v.1.p.532