Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. seu fortuna fuit; seu, quod pudet ira fateri,
  2. vis invicta viri. vix credo et nuntius: omnes
  3. procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor
  4. et socium manes et te, mala protinus ales,
  5. qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu
  6. crudelem veniam atque inhonorae munera lucis,
  7. sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri
  8. Atropos atque olim non haec data ianua leti
  9. eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae
  10. pectora et extremam nihil horrescentia mortem
  11. aspicias: bellum infandum ominibusque negatam
  12. movisti, funeste, aciem; dum pellere leges,
  13. et consanguineo gestis [*]() regnare superbus
  14. exsule, te series orbarum excisa domorum
  15. planctibus adsiduis, te diro horrore volantes
  16. quinquaginta animae circum noctesque diesque
  17. [*](descendente Pω: desidente Heinsius. Klotz cp. Val. Flace, viii. 332. )[*](gestis P: gliscis ω. )
    v.1.p.456
  18. adsilient; neque enim ipse moror.’ iam moverat iras
  19. rex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus,
  20. inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui
  21. Labdacus—hos regni ferrum penes—ire manuque