Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. rupibus evellit; dein toto sanguine nixus
  2. sustinet, immanem quaerens librare ruinam,
  3. qualis in adversos Lapithas erexit inanem
  4. magnanimus cratera Pholus. stupet obvia leto
  5. turba superstantem atque emissi turbine montis
  6. obruitur; simul ora virum, simul arma manusque
  7. fractaque commixto sederunt pectora ferro,
  8. quattuor hic adeo disiecti mole sub una
  9. congemuere, fuga tremefactum protinus agmen
  10. excutitur coeptis, neque enim temnenda iacebant
  11. funera: fulmineus Dorylas, quem regibus ardens
  12. aequabat virtus, Martisque e semine Theron
  13. terrigenas confisus avos, nec vertere cuiquam
  14. frena secundus Halys, sed tune pedes occubat arvis,
  15. Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo,
  16. Bacche, genus, quorum ut subitis exterrita fatis
  17. agmina turbatam vidit laxare catervam,
  18. quae duo sola manu gestans adelinia monti
  19. fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit,
  20. mox in plana libens, nudo ne in pectore tela