Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis
  2. terga super laevos umeros vicina emori
  3. effugit et viduo iugulum ferit inrita ligno,
  4. tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.
  5. huc ferus atque illuc animum pallentiaque ira
  6. ora ferens—nec tanta putat sibi bella parari—:
  7. ‘ferte gradum contra campoque erumpite aperto!
  8. quis timor audendi. quae tanta ignavia? solus,
  9. solus in arma voco.’ neque in his mora: quos ubi plures.
  10. quam ratus, innumeris videt excursare latebris,
  11. hos prodire [*]() iugis, illos e vallibus imis
  12. crescere, nec paucos campo, totumque sub armis
  13. conlucere iter, ut clausas indagine profert
  14. in medium vox prima feras, quae sola medendi
  15. [*](reddita ω: credita P. )[*](prodire ω: deire P: cf. vi. 519. )
    v.1.p.436
  16. turbata ratione via est, petit ardua dirae
  17. Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas
  18. exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus,
  19. unde procul tergo metus et via prona nocendi,
  20. saxum ingens, quod vix plena cervice gementes
  21. vertere humo valeant murisque [*]() inferre iuvenci,