Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. laetifici plausus missusque ad sidera vulgi
  2. clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis,
  3. ante ducem spolia et, duri Mavortis imago,
  4. virginei currus cumulataque fercula cristis
  5. et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes,
  6. quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae,
  7. corytique leves portantur et ignea gemmis
  8. cingula et informes dominarum sanguine peltae.
  9. ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur,
  10. nec vulgare gemunt aspernanturque precari,
  11. et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae,
  12. primus amor niveis victorem cernere vectum
  13. quadriiugis; nec non populos in semet agebat
  14. Hippolyte, iam blanda genas patiensque mariti
  15. foederis, hanc patriae ritus fregisse severos
  16. Atthides oblique secum mirantur operto
  17. murmure, quod nitidi crines, quod pectora palla
  18. tota latent, magnis quod barbara semet Athenis
  19. misceat atque hosti veniat paritura [*]() marito.
  20. Paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris