Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- Urbe fuit media nulli concessa potentum
- ara deum; mitis posuit Clementia sedem,
- et miseri fecere sacram; sine supplice numquam
- illa novo, nulla damnavit vota repulsa,
- auditi quicumque rogant, noctesque diesque
- ire datum et solis numen placare querellis,
- parca superstitio: non turea flamma, nec altus
- accipitur sanguis: lacrimis altaria sudant,
- maestarumque super libamina secta comarum
- pendent et vestes mutata sorte relictae.
- mite nemus circa, cultuque insigne verendo
- vittatae laurus et supplicis arbor olivae.
- nulla autem effigies, nulli commissa metallo
- forma dei, mentes habitare et pectora gaudet,
- semper habet trepidos, semper locus horret egenis [*](Erechtheis late MSS., Heinsius: et Acteis ω.)
- coetibus, ignotae tantum felicibus arae.
- fama est, defensos acie post busta paterni
- numinis Herculeos sedem fundasse nepotes,
- fama minor factis: ipsos nam credere dignum
- caelicolas, tellus quibus hospita semper Athenae,
v.2.p.482