Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande,
  2. ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus,
  3. parce: quid oppositam capulo parmaque repellis?
  4. non ego te contra Stygiis feralia sanxi
  5. vota deis, caeco nec Erinyas ore rogavi.
  6. exaudi miseram: genetrix te, saeve, precatur,
  7. non pater; adde moram sceleri et metire, quod audes,
  8. sed pulsat muros germanus et impia contra
  9. [*](piae P: ipsae ω: piae D (with ipsae written over).)
    v.2.p.416
  10. bella ciet. non mater enim, non obstat eunti
  11. ulla soror; te cuncta rogant, hic plangimus omnes,
  12. ast ibi vix unus pugnas dissuadet Adrastus,
  13. aut fortasse iubet: tu limina avita deosque
  14. linquis et a nostris in fratrem amplexibus exis?’
  15. At parte ex alia taeitos obstante tumultu
  16. Antigone furata gradus — nee easta retardat
  17. virginitas — volat Ogygii fastigia muri
  18. exsuperare furens; senior comes haeret eunti
  19. Actor, et hic summas non duraturus ad arces,
  20. utque procul visis paulum dubitavit in armis,
  21. adgnovitque — nefas! — iaculis et voce superba