Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas.
  2. hortatur Capaneus: ‘satis occultata, Pelasgi,
  3. delituit virtus: nunc, nunc mihi vincere pulchrum
  4. teste die; mecum clamore et pulvere aperto
  5. ite palam, iuvenes: sunt et mihi provida dextrae
  6. omina [*]() et horrendi stricto mucrone furores.’
  7. sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus
  8. Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur,
  9. iamque premunt muros — et adhuc nova funera narrat
  10. Amphion — miseramque intrarant protinus urbem,
  11. ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:
  12. claude, vigil,subeunt hostes,claude undique portas!
  13. Est ubi dat vires nimius timor: ocius omnis
  14. porta coit; solas dum tardius artat Echion
  15. [*](elicita late MSS., Peyrared: inlicita Pω: inicitur conj. Garrod: ilicibus Phillimore.)[*](omina ω: omnia P: Menke conj. numina (iii. 615).)
    v.2.p.356
  16. Ogygias, audax animis Spartana iuventus
  17. inrupit, caesique ruunt in limine primo
  18. incola Taygeti Panopeus rigidique natator
  19. Oebalus Eurotae; tuque, o spectate palaestris
  20. omnibus et nuper Nemeaeo in pulvere felix,
  21. Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat