Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. seu iuvat Aegaeum feriens Latonius umbra
  2. Cynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:
  3. tela tibi longeque feros lentandus in hostes
  4. arcus, et aetherii dono cessere parentes
  5. aeternum florere genas, tu doctus iniquas
  6. Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast
  7. et summo placitura Iovi, quis letifer annus,
  8. bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae,
  9. tu Phryga submittis citharae, tu matris honori
  10. terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;
  11. te viridis Python Thebanaque mater ovantem
  12. horruit in pharetris, ultrix tibi torva Megaera
  13. iciunum Phlegyan subter cava saxa iacentem
  14. aeterno premit accubitu dapibusque profanis
  15. instimulat, sed mixta famem fastidia vincunt:
  16. adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva
  17. dexter ames, seu te roseum Titana vocari
  18. gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin
  19. frugiferum, seu Persei sub rupibus antri
  20. indignata sequi torquentem cornua Mithram.’