Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et generis miseresce tui. sunt impia late
  2. regna tibi, melius generos passura nocentes.’
  3. Finierat precibus miscens convicia Iuno.
  4. at non ille gravis dictis, quamquam aspera motu,
  5. reddidit haec: ‘equidem haud rebar te mente secunda
  6. laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos
  7. consulerem, neque me, si detur copia, fallit
  8. multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen
  9. dicere, sed nostri reverentia ponderis obstat,
  10. horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris
  11. obtestor, mansurum atque inrevocabile verbum.[*]()
  12. nil fore, quod dictis flectar! quare impiger alis [*]()
  13. portantes praecede notos. Cyllenia proles,
  14. aera per liquidum regnisque inlapsus opacis
  15. dic patruo: superas senior se adtollat ad auras
  16. Laius, exstinctum nati quem vulnere nondum
  17. ulterior Lethes accepit ripa profundi
  18. lege Erebi; ferat hic diro mea iussa nepoti:
  19. germanum exsilio fretum Argolicisque tumentem
  20. hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula