Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- et Samon et veteres armis exscinde Mycenas.
- verte solo Sparten, cur usquam sanguine festo
- coniugis ara tuae, cumulo cur turis Eoi
- laeta calet? melius votis Mareotica fumant
- Coptos et acrisoni lugentia flumina Nili.
- quod si prisca luunt auctorum crimina gentes
- subvenitque tuis sera haec sententia curis,
- percensere aevi senium, quo tempore tandem
- terrarum furias abolere et saecula retro
- emendare sat est: iamdudum ab sedibus illis
- incipe, fluctivaga qua praeterlabitur unda
- Sicanios longe relegens Alpheos amores.
- Arcades hic tua—nec pudor est—delubra nefastis
- imposuere locis, illic Mavortius axis
- Oenomai Geticoque pecus stabulare sub Haemo
- dignius, abruptis etiamnum inhumata procorum
- reliquiis trunca ora rigent, tamen hic tibi templi
- gratus honos, placet Ida nocens mentitaque manes
- Creta tuos. me Tantaleis consistere terris,[*]() [*](terris Q: tectis P: regnis D: considere regnis Heinsius. )
- quae tandem invidia est? belli deflecte tumultus
v.1.p.362